- PISCES carentes squamis vel pinnis
- PISCES carentes squamis vel pinnisin ege, pro immundis habiti, Levit. c. 11. v. 9. 10. Imo et squamosis Iudaei cantharum reiciunt. quia stercore vescitur et versatur in luto, plane ut terrestris cantharus, quamvis coetera dissimillimus. Etiam apud romanos non nisi squamosos pisces pollucere fas erat: Polluctum autem significabant sacrifcicum vel sacrum epulum in Deorum honorem institutum. Legem ex Cassio Hemina ita citat Plin. l. 32. c. 2. Numa constituit, ut pisces, qui squamosi non essent, ne pollucuerent. Eam vero his verbis latam fuisse, putat Scaliger, PISCES QUEI SQUVAMOSEI NON SUNT NEI POLLUCETO, SQUAMOSOS OMNEIS PRAETER SCARUM POLLUCETO. Quam exceptionem ex Festo petit, qui in verbo Pollucere, in iis, quae licet polluncere, recenset pisces, quibus est squama praeter scarum. Nempe scarum ex squamosis solum exceperunt Veteres ut sumptibus parcerent, quia ob raritatem magnô venibat. Sed vere observat Vossius, hanc exceptionem Numâ multo fuisse recentiorem, quia scarus Romanis non nisi sero fuit cognitus. Macrob. Saturnal. l. 3. c. 16. Octavius, Praefectus classis, sciens scarum adeo Italicis littoribus ignotum, ut nec nomem Latinum eius piscis habeamus, incredibilemscarorum multitudinem, in variis navibus huc ad vectam inter Ostiam et Campaniae littus in mare sparsit, mirôque ac novô exemplô pisces in mari, tamquam in terra fruges aliquas, seminavit. Qui Octavius quis fuerit, indicat Plin. l. 9. c. 17. Scarus, inquiens, promontorium Troadis Lecton sponte numquam transit. Inde advectos Tiberio Claudio Principe, Optatus (Macrobio Octavius) e Libertis eius, Praefectus Classis, inter Ostiensem et Campaniae oram sparsos disseminavit. Et quidem de veteri scarorum patria Plinio convenit cum Enno, e cuius Phagesiis haec citat Appuleius, Apolog. 1.Scarum praeterii, cerebrum Iovi' paene supremi,Hectoris ad patriam hic capitur, magnusque bonusqueUnde in his Archestrati, apud Athenaeum, l. 7.Καὶ ςκάρον εν παράλῳ Καρχηδόνι τὸν μέγαν ὄπτα.Ingentemque scarum ad littus Carthaginis assa:legi iubet Bochartus Χαλκηδόνι. Nec enim Troadi vicina erat Carthago, sed Chalcedon, in Ponti faucibus, cui opposita erat Byzantium etc. Vide eum ubi supra, utide Piscibus Arabum fabulosis, scil. Liuba (imo Leviathan) quem Behemoth quoque et Balahoth appellari scribunt; Thalb, Zamur, aliisque, partim magnitudine, partim figurâ aliâque ratione prodigiosis, ibid. part. poster. l. 6. c. 15. Hoc unum addo, de vera piscium magnitudine, compertissimum esse, tam ex maritimarum rerum Annalibus, quam ex eorum relatione, qui ad balaenarum piscationem quottidie se conferunt, maiores illos cetos plerumque 50. raro admodum 100. pedum magnitudinem exceere, uti iam visum supra quoque voce Cete.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.